Glose
Mandragorae.Merito invocat sponsum ad auxilium praedicationis, ubi praedicatores praecipuis flagrant virtutibus.Portae,apostoli et eorum successores.Mandragorae,id est virtutes illorum, quae sunt aptae medicamentis: quae contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quae nauseam verbi Dei excludunt, quae vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quae proferuntmala,id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus:dederunt odorem,quia exemplis majorum minores confirmantur.Servavi tibi.Vel servavi, id est intellexi omnia praecepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.